monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 32
Cumque illa imbrem recipiat sempiternum, ista iugi ariditate siccatur: ut qui sitiunt, coacti penuria, veniant ad Domini civitatem, de qua egreditur fons largissimus, qui irrigat torrentem spinarum. Iste autem est fons qui dicit per Ieremiam: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui aquas continere non possunt . Hic fons de uno fonte procedens, triplici unione decurrit: quos fontes Patris et Filii et Spiritus sancti in cervi sitientis modum Psalmista suspirat, dicens: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus . Cumque duae et tres civitates ad unam perrexerint civitatem, in qua aquae sunt abundantes, spei, fidei, charitatis, non satiabuntur, quia ad divinam gratiam requirendam, non voluntate, sed necessitate venerunt.